Hľadaný výraz: Lk 1,5-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. 6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, 9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; 10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. 11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; 12 et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13 Ait autem ad illum angelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. 14 Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: 15 erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. 17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”. 18 Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”. 19 Et respondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. 20 Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ”. 21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. 24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: 25 “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ”.

1

mail   print   facebook   twitter